1 | lm|pauperque domus|lm 'hic' et 'haec pauper' dicimus: nam 'paupera' usurpatum est. sic Plautus 'paupera est haec mulier'. sed hoc hodie non utimur. ea enim nomina, quae ablativo singulari in 'e' exeunt, si feminina ex se faciunt, similia faciunt; neque enim heteroclita, alterius declinationis esse possunt: ut puta, quia 'ab hoc hospite' facit, 'hic' et 'haec hospes' dicamus necesse est: Lucanus 'hospes in externis audivit curia tectis' (Lucan. 5,11): 'ab hoc leone' 'hic' et 'haec leo'; 'ab hoc latrone' 'hic' et 'haec latro'; 'ab hoc fullone' 'hic' et 'haec fullo'; 'ab hoc nepote' 'hic' et 'haec nepos': nam ut 'neptis' dicamus in iure propter successionis discretionem admissum est. sciendum tamen 'hospita' 'paupera' 'leaena' 'lea' usurpata a poetis esse. |