2 | lm|mittit|lm autem socium supra memoratis. sane 'Oniten' Donatus dicit aut gentile esse, aut patronymicon, ut nomen eius proprium sit 'Echionius'. sed hoc non procedit, quia neque patronymicon in 'tes' exit, neque 'Onytes' a qua gente veniat, usquam lectum est. proprium ergo est, et sequens versus erit 'nomen Echionium', id est Thebana gloria, per periphrasin: nam Echionii sunt Thebani a rege Echione: unde male quidam legunt 'nomine Chionium'. alii 'nomen Echionium', hoc est genus, quemadmodum de matre 'genus' dixit, accipiunt, ut ostendatur eum Echionis esse et Peridiae filium, vel ab Echione genus ducentem. |