monumenta.ch > Servius > 614 > 419
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 419

1 lm|ambrosiae sucos|lm ambrosia est cibus deorum: nam nectar potant. alibi ambrosia unguentum deorum legitur 'ambrosiaeque comae divinum vertice odorem'.
2 lm|panaceam|lm genus herbae est. sciendum tamen Lucretium panaceam ubique salem dicere. unde possumus et hoc loco salem intellegere; nam omnem pellit dolorem. sed melius herbam, quia ait 'odoriferam'. alii panaceam medicamentum dicunt ex conpluribus herbis conpositum, quod ad omne vulnus facit. hanc herbam Hercules contra vim venenorum Thessalis dicitur praestitisse. sane nomen mire conpositum.
Servius HOME

bav1646.439 bnf7761.67 bnf7959.249 bnf7960.198 bnf10307.467 csg862.317 med221.366

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik