1 | lm|potestates herbarum|lm vim, possibilitatem, quae δύναμις dicitur. nam in herbarum cura nulla ratio est: unde etiam ait 'mutas artes': licet alii mutam artem tactum venae velint, alii 'mutas artes' musicae comparatione. alii 'mutas', quia apud veteres manibus magis medicina tractata est: unde et chirurgia dicta; nam ipse ait 'multa manu medica Phoebique potentibus herbis'. ergo 'mutas', quia, ubi manu res agebatur, cessabat oratio. |
2 | lm|usumque medendi |lm ἐμπειρικήν scientiam, hoc est medicinam, in usu, non in ratione constantem: nam quaedam artes usu discuntur, sicut ipsa maxima parte medicina, quae ante Hippocratem fuit. |