monumenta.ch > Servius > 242 > 394
    >>> Versus 395

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 394

1 lm|augurium citharamque dabat|lm vera lectio est 'dabat': nam non dedit. sane per citharam scientiam indicat harmoniae, id est musicae. sed et cithara et sagittae artes sunt, augurium vero munus: non enim sola arte, verum etiam indulta divinitate colligitur.
Servius HOME

bav1646.439 bnf7761.66 bnf7959.249 bnf7960.198 bnf10307.467 csg862.316 med221.366