monumenta.ch > Servius > 359
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 358 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 359

1 lm|en agros|lm subauditur, quos victore Aenea te accipere posse credebas, corpore tuo 'metire'; metiuntur autem agros qui colonis adsignant: inde enim sarcasmos factus est. nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano 'an melius fient piratae, magne, coloni'. et hoc est, quod supra ait 'hostibus insultans'.
Servius HOME

bav1646.439 bnf7761.66 bnf7959.249 bnf7960.198 bnf10307.466 csg862.314 med221.366

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik