monumenta.ch > Servius > 352
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 351 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 352

1 lm|adfecit pretio|lm modo poenam significat: nam pretium τῶν μέσων est: Terentius 'ergo pretium ob stultitiam fero'.
2 lm|nec equis adspirat achillis|lm 'adspirat' apud maiores accedit significat: Cicero 'numquam adspiravit ad curiam'. sed hic figurate dixit 'adspirat equis' pro 'ad equos', id est occisus est nec ad equos Achillis accessit. melius tamen est ut de Diomede intellegamus, ut sit sensus: Diomedes occidit Dolonem, qui equos Achillis ausus est petere, quos nec ille qui eum vicit, poposcit. sane 'adspirat' est tractum ab his, qui insequentes spiritu suo proximos adflant.
Servius HOME

bav1646.438 bnf7761.66 bnf7959.249 bnf7960.198 bnf10307.466 csg862.314 med221.365