1 | lmncertum qua pulsa manu|lm hoc loco adhuc quidem quasi dubitat; tamen intellegimus a Iuturna inmissum quendam, qui vulneraret Aenean: quod autem paulo post Iuno dictura est de Iuturna quod movit, 'non ut tela tamen, non ut contenderet arcum', minime est mirandum: nam scimus unicuique inputari quod alter in eius fecerit gratiam, sicut est 'et potes in totidem classes convertere nymphas'. Aenean autem ab homine vulneratum indicat Iuppiter, paulo post dicens 'mortalin decuit violari vulnere divum'. |