monumenta.ch > Servius > 646 > 312
    >>> Versus 313

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 312

1 lm|nudato capite|lm scilicet deposita galea, ut possit agnosci. sane quaeritur, quemadmodum 'nudato' dixerit, cum supra eum nusquam tecto induxerit capite: nam 'nudatum' est quicquid fuit ante coopertum, 'nudum' vero dicitur quod tectum ante non fuerat. ergo aut 'nudato' pro 'nudo' accipiamus, ut sit pro nomine participium: aut dicamus tectum eum habuisse caput, cum descendit ad campum: nam legimus 'sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis'.
2 lm|suos clamore vocabat|lm utrumque exercitum iam suum vocabat, ut talis fuerit eius clamor 'cur in vos invicem ruitis mei'? autem et adverbium potest esse et nomen.
Servius HOME

bav1646.438 bnf7761.65 bnf7959.248 bnf7960.198 bnf10307.466 csg862.312 med221.365