monumenta.ch > Servius > 290
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 289 <<<     >>> Versus 291

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 290

1 lm|avidus confundere foedus|lm legitur et 'avidum'; sed melius 'avidus', quia Messapus Turno favebat, qui erat inpar ad singulare certamen: nam et postea ait 'et miser oppositis a tergo involvitur aris'. sic enim facilius foedus dissiparet, si arae humano cruore polluerentur: nam et Messapi voluntas ita expressa est, qui ait 'haec melior magnis data victima divis'. 'confundere foedus' autem pro ut confunderet.
Servius HOME

bav1646.438 bnf7761.65 bnf7959.248 bnf7960.198 bnf10307.466 csg862.311 med221.365