1 | lm|horum unum|lm ordo est: transadigit costas. et figurate dixit pro 'unius'. |
2 | lm|teritur qua sutilis alvo balteus|lm rem physicam dixit: omnia enim quibus utimur, non nos terunt, sed ea nos terimus, ut anulum, vestem, balteum. 'ad medium' autem absolute, id est ubi alvo teritur balteus. |