1 | lm|et adversos telum contorsit in hostes|lm hoc loco ab Homeri oeconomia recessit: ille enim inducit Minervam persuadentem Pandaro, ut iacto in Menelaum telo dissipet foedera; hic vero dicit ipsum augurem telum sponte torsisse et occidisse unum de novem fratribus. quod pertinet ad oeconomiam: necesse enim erat, ut fratres, dolore ex unius morte commoti, bellum moverent. si enim vilis aliquis interiret, poterat eius mors ob foederis religionem forte contemni. |