1 | lm|monstroque fefellit|lm bene 'fefellit': namque hoc augurium nec oblativum est nec inpetrativum, sed inmissum factione Iuturnae, quod carere fide indicat sedes negata: nam ubicumque firmum introducit augurium, dat ei firmissimam sedem, ut 'ipsa sub ora viri caelo venere volantes et viridi sedere solo', item 'ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix'. in hoc autem augurio liberatum cycnum cecidisse in aquam dicit, quam instabilem esse et infirmam manifestum est. |