monumenta.ch > Servius > 206
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 205 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 206

1 lm|ut sceptrum hoc|lm Homeri locus, verbum ad verbum.
2 lm|dextra sceptrum nam forte gerebat|lm per parenthesin dictum est. ut autem sceptrum adhibeatur ad foedera, haec ratio est, quia maiores semper simulacrum Iovis adhibebant: quod cum taediosum esset, praecipue quando fiebant foedera cum longe positis gentibus, inventum est, ut sceptrum tenentes quasi imaginem simulacri redderent Iovis; sceptrum enim ipsius est proprium. unde nunc tenet sceptrum Latinus, non quasi rex, sed quasi pater patratus.
Servius HOME

bav1646.436 bnf7761.63 bnf7959.248 bnf7960.197 bnf10307.464 csg862.305 med221.364

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik