monumenta.ch > Servius > 198
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 197 <<<     >>> Versus 199

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 198

1 lm|latonaeque genus duplex|lm ac si diceret, utrumque sexum prolis Latonae vel subolis. et bene in foederibus duplicia invocat numina, quia in unum duo coituri sunt populi.
2 lmanum|lm quoque rite invocat, quia ipse faciendis foederibus praeest: namque postquam Romulus et Titus Tatius in foedera convenerunt, Iano simulacrum duplicis frontis effectum est, quasi ad imaginem duorum populorum. legimus tamen Ianum etiam quadrifrontem fuisse: unde Martialis ait 'et lingua pariter locutus omni': nam 'omnis' de duobus non dicimus.
Servius HOME

bav1646.436 bnf7761.63 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.464 csg862.304 med221.364

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik