1 | lm|esto nunc sol testis|lm bene eum primum invocat deum, quem orientem intuens vidit: nam ait 'illi ad surgentem conversi lumina solem'. 'esto' autem multi volunt tertiam esse personam, id est 'sit mihi Sol testis', quia sequitur 'et haec Terra', ut elocutionem per nominativum factam intellegamus. sed hoc non procedit, quia sequentia vocativum habent, ut 'et tu Saturnia Iuno' item 'tuque inclite Mavors': unde per vocativum eum omnia dixisse accipiamus, in hoc vero tantum ad nominativum fecisse transitum 'et haec mihi Terra precanti': licet etiam hic possit esse vocativus; nam δεικτικῶς est dictum 'haec Terra esto mihi testis', ac si diceret 'o Italica terra, testis mihi esto'. sane iuxta Homericum foedus hic inducit fieri: nam ut ibi Priamus, ita hic Latinus; ut hic Aeneas, ita ibi Agamemnon. et priores precantur qui servaturi sunt foedus, quod ruperunt qui posteriores iuraturi erant, ibi per Pandarum Troiani, hic per Tolumnium Latini. et hoc per speciem augurii, quae precatio maxima appellatur, dicit. precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus 'si nostrum adnuerit nobis victoria Martem'. |