monumenta.ch > Servius > 173
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 172 <<<     >>> Versus 174

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 173

1 lm|dant fruges manibus salsas|lm far et sal: quibus rebus et cultri aspergebantur et victimae. erant autem istae probationes, utrum aptum esset animal sacrificio. obliquum etiam cultrum a fronte usque ad caudam ante inmolationem ducere consueverant: nam hoc est quod dicit 'et tempora ferro summa notant pecudum'.
Servius HOME

bav1646.435 bnf7761.78 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.463 csg862.301 med221.364

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik