monumenta.ch > Servius > 170
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 169 <<<     >>> Versus 171

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 170

1 lm|saetigeri fetum suis|lm more Romano, ut 'et caesa iungebant foedera porca': nam Homerus aliud genus sacrificii commemoravit. non nulli autem porcum, non porcam in foederibus adserunt solere mactari, sed poetam periphrasi usum propter nominis humilitatem; 'intonsam' vero 'bidentem' dixisse, quam pontifices altilaneam vocant. sane non praeter rationem est quod ait 'fetum suis', item 'intonsamque bidentem', id est brevem adhuc: nam in rebus, quas volebant finiri celerius, senilibus et iam decrescentibus animalibus sacrificabant, in rebus vero, quas augeri et confirmari volebant, de minoribus et adhuc crescentibus inmolabant. sane ovem Graeco more foederi adhibuit.
Servius HOME

bav1646.435 bnf7761.78 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.463 csg862.301 med221.364