monumenta.ch > Servius > 169
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 168 <<<     >>> Versus 170

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 169

1 lm|puraque in veste sacerdos|lm inpolluta et pura dicitur vestis, qua festis diebus uti consueverant sacra celebraturi: ut neque funesta sit, neque fulgurata, neque maculam habeat ex homine mortuo. est autem linea et purpurea. purpura maris vicem ad piandum praebet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit. ideo magistratus et sacrificaturi togam praetextam habent et manus ablutas detergere lineis mantelibus curant. quod ipse de Aristaeo ait 'Oceano libemus' et 'manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis', ecce mentionem de lino: rursum de purpura 'purpureo velare comas adopertus amictu', item 'velati lino'. ergo 'pura' lintea vel purpurea bene potest intellegi.
Servius HOME

bav1646.435 bnf7761.78 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.463 csg862.301 med221.364