1 | lm|auctor ego audendlm nomina in 'tor' exeuntia feminina ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' et 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt: nam similiter et masculina et feminina in 'tor' exeunt, ut 'hic' et 'haec senator', 'hic' et 'haec balneator': licet Petronius usurpaverit 'balneatricem' dicens. tale est et 'hic' et 'haec auctor', sed tunc cum ab auctoritate descendit, ut hoc loco: cum autem venit ab eo quod est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divitiarum' vel 'auctrix patrimonii'. |