monumenta.ch > Servius > 209 > 154
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 153 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 154

1 lm|cum lacrimas oculis iuturna profudit|lm totum iungendum 'cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit', ne videatur diverso tempore et lacrimare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat.
2 lm|terque quaterque m. p. p. h.|lm quia solam doloris audiverat causam, nihil, quemadmodum fratri posset mederi: nam paulo post audiet 'aut tu bella cie conceptumque excute foedus'.
3 lm|honestum|lm aut divinum, aut quod Iovi placere potuerit.
Servius HOME

bav1646.434 bnf7761.77 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.463 csg862.299 med221.363

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik