1 | lmngratum cubile|lm aut 'ingratum', de quo paelici nulla gratia; hoc enim convenit personae dicentis: aut quod gratiam eam castae non praesentat uxori Iuppiter. ergo sibi dicit 'ingratum', non illis quae ascenderunt; nam Iuturna dea facta est, neque propter Iovem dictum est, qui inmortalitatis praemium persolvit. ergo bene sibi 'ingratum': Iuppiter enim multas vitiasse narratur, cum nihil umquam tale de Iunone legerimus. animadvertendum autem versum hunc sine caesura esse: nam hephthemimeres quam habere creditur, in synalipham cadit, ut 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile'. Terentianus 'de hoc rarum concedam, fieri non posse negabo'. |