1 | lm|cunctis praetulerim|lm litotes figura per contrarium; plus enim dicit et minus significat. namque alias omnes est persecuta, huic vero libenter indulsit: et dicit se hanc omnibus praetulisse, quasi etiam alias in honore habuerit. ergo ideo hoc dicit, ut tollat causam, quam potuit Iuturna habere suspectam. sane tale est et illud Sallustianum 'mare Ponticum dulcius quam cetera', cum nullum dulce sit. sane sciendum non inmerito finxisse Vergilium, nymphae, id est parti suae, indulsisse Iunonem. |