monumenta.ch > Servius > 139
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 139

1 lm|diva deam|lm aut hypallage est pro 'dea divam': nam deos aeternos dicimus, divos vero qui ex hominibus fiunt. aut bene dixit de Iunone divam, respiciens etymologiam: nam in Horatio legimus 'sub divo moreris victima nil miserantis Orci', id est sub aere, quem constat esse Iunonem. deus autem vel dea generale nomen est omnibus: nam quod Graece δέος, latine timor vocatur, inde deus dictus est, quod omnis religio sit timoris. Varro ad Ciceronem tertio 'ita respondeant cur dicant deos, cum <de> omnibus antiqui dixerint divos'.
2 lm|stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet|lm Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum. cum enim naturaliter omnis aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus fons est. de hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua adferri consueverat. bene ergo Vergilius Turno fingit sororem, quae laborantes iuvare consuevit. huic fonti propter aquarum inopiam sacrificari solet: cui Lutatius Catulus primus templum in campo Martis fecit; nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, quem diem festum Iuturnalia dicunt. Varro rerum divinarum quarto decimo ait 'Iuturna inter proprios deos nymphasque ponitur'. et quia 'stagna' dixerat, ideo 'sonora flumina' addidit: est enim stagnorum ἀντίθετον.
Servius HOME

bav1646.434 bnf7761.76 bnf7959.246 bnf7960.196 bnf10307.462 csg862.296 med221.363

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik