2 | lm|pilataque plenis|lm hoc est pilis armata. quidam hoc loco 'pilata agmina' non a genere hastarum positum adserunt: nam paulo post dictum inferunt 'defigunt tellure hastas': sed 'pilata' densa, spissa, ut implere portas potuerint et postea se in loca apertiora diffundere. alii 'pilatum agmen' dicunt quod in longitudine directum est, quale solet esse cum portis procedit. vel certe 'pilata' fixa et stabilia, vel a pilo, quod figit, vel a pila structili, quae fixa est et manet: nam et Graeci res densas et artas πιλωτά dicunt. Ennius saturarum II. 'contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris oras', cum firmas et stabiles significaret et quasi pilis fultas. Hostius belli Histrici primo 'percutit atque hastam pilans prae pondere frangit' 'pilans' id est figens, idem 'sententia praesto pectore pilata', id est fixa, stabilis. Asellio historiarum triarium quartum signum accedebat, sive pilatim, sive passim iter facere volebat. Scaurus de vita sua 'in agrum hostium veni, pilatim exercitum duxi', id est strictim et dense. nam ubi proprie de genere hastae loquitur, ait 'pila manu saevosque gerunt in bella dolones'. Varro rerum humanarum duo genera agminum dicit, 'quadratum, quod inmixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis possit considere; pilatum alterum, quod sine iumentis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca transmittatur'. |