monumenta.ch > Servius > 118
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 117 <<<     >>> Versus 119

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 118

1 lm|focos|lm quidquid ignem fovet 'focus' vocatur, sive ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur, sicut in tertio dictum est. tamen et hic in publico sacrificio ostendit cum aris etiam focos sacratos; nam ait 'in medioque focos et dis communibus aras' et post subtexuit 'craterasque focosque ferunt': 'crateras' scilicet quibus libaverant, 'focos' vero ad quos legitimum sacrificium perfecerant.
2 lm|et dis communibus aras|lm di communes sunt, ut alii dicunt, Mars Bellona Victoria, quod hi in bello utrique parti possunt favere. ut autem altioris scientiae hominibus placet, di communes sunt qui ἄζωνοι dicuntur, id est qui caeli certas non habent partes, sed generaliter a cunctis coluntur: ubique enim eos esse manifestum est: ut mater deum, cuius potestas in omnibus zonis est; nam ideo et mater deum dicitur, quod cum omnibus eius est communis potestas. alii communes deos volunt Solem, Lunam, Plutonem, Martem: hi enim apud omnes homines inveniuntur et sunt in omnibus terris. prior tamen sensus et simplex est et magis aptus negotio.
Servius HOME

bav1646.431 bnf7761.75 bnf7959.246 bnf7960.196 bnf10307.462 csg862.293 med221.362

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik