1 | lm|fata docens|lm monens quibus condenda urbs sit, propter quod futurum, ut vincat. |
2 | lm|Latino certa referre viros |lm κατὰ τὸ σιωπώμενον etiam Latinum ad Aenean legatos misisse intellegimus: nam supra Turnus tantum dixerat nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno. 'certa' autem pro 'firma et vera'. aut certe hos legatos Idmoni adiunctos potest intellegi. |