1 | lm|componi foedere bellum|lm finiri, ut 'ante diem clauso componet vesper Olympo': aut 'componi bellum' ad pactionem singularis certaminis bellum deduci. 'foedus' autem, sicut supra dictum est, ab hostia, quae foede interimi solet, appellatum est. 'oblato' autem 'gaudens' intellegendum nuntium Aeneae venisse de bello. |