Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 95
1 | lm|vociferans|lm haec scilicet quae dicturus est: plerumque enim ita clamor ostenditur, ut statim ipsius clamoris verba subdantur: sic supra 'torvumque repente clamat 'io matres''. sane nunc ita ad hastam, quasi ad aliquam personam, loquitur et ei intellectum et auditum dat, sicut Cicero verba reipublicae. sed ille ait 'si patriam loqui posset fieri', Turnus vero quasi ad vere sentientem loquitur: nec inmerito; nam eum inducit furentem, ut 'his agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis'. |
2 | lm|vocatus hasta meos|lm invocationes et preces: nam appellatio est a verbo, quae semper aut in 'io' exit, aut in 'us'; si in 'io' exeant, tertiae sunt formae; si in 'us', quartae, ut ab eo quod est 'lego' aut 'lectio' aut 'lectus' facit. sed hoc nos dicimus, quod εὐφωνότερον fuerit: sicut nunc ab eo quod est 'voco' 'vocatus' fecit, non 'vocationes'. |
3 | lm|te maximus actor|lm subaudimus antea gerere consueverat. |