1 | lm|deus ipse parenti fecerat|lm ac si diceret, non per ministros: Statius 'sed plurimus ipsi sudor ibi'. et notandum quod adfectate variaverit, ut Aeneae uno loco arma describeret, Turni vero hic hastam, gladium et loricam, in septimo autem scutum et galeam. |