1 | lm|alboque orichalco|lm apud maiores orichalcum pretiosius metallis omnibus fuit: namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et aeris duritiam possideret. namque primum de auro securis facta displicuit causa mollitiae; simili ratione et argenti contemptus est usus, mox aeris; orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum: unde etiam saecula ita dicuntur fuisse divisa. orichalcum autem fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in Milite Glorioso 'ego istos mores orichalco contra conparem'. |