1 | lm|neque enim turno mora libera mortis|lm duplex hoc loco est expositio. aut enim ordo est: ne, quaeso, mater, ne me lacrimis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi post iam promissum singulare certamen. aut certe hoc dicit: noli me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi: 'neque enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret: si inminet, periturus sum, etiam si minime ad bella proficiscar. sciendum tamen est, locum hunc unum esse de insolubilibus XIII. quae habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii. |