1 | lm|nec genus indecores|lm quia iste regis filiam petebat. est autem elocutio figurata de Graeco, εὐσχήμονες τὸ γένος. |
2 | lm|sine me haec|lm hoc loco intellegimus, Turnum dolore voluisse in aliqua verba prorumpere. |
3 | lm|haud mollia fatu|lm id est vera: nam aspera sunt quae cum veritate dicuntur; falsa enim plena solent esse blanditiis. |