monumenta.ch > Servius > 22
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 21 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 22

1 lm|sunt tibi regna patris dauni sunt oppida|lm argute negat illi sua regna, dicens ei esse alia, ut haec malit Turnus quae sua virtute quaesivit. sensus ergo est: si propter regnum dimicare disponis, habes paternum; si propter gloriam, multos virtute superasti. quod autem dicit 'nec non aurumque animusque Latino est' varie exponitur. namque alii dicunt: habes regnum paternum, habes oppida; etiam a me habes aurum et promptum animum ad danda omnia praeter filiam: ut de se Latinus dixisse videatur de auro, propter illud 'praedivitis urbe Latini'. alii vero sic intellegunt: si propter opes et uxorem dimicaturus es, haec non solus habeo; cuicumque enim Latino est et aurum et animus promptus in generum; ut 'Latino' non de se dicat, sed 'cuicumque de Latio'.
Servius HOME

bav1646.428 bnf7761.71 bnf7959.244 bnf7960.195 bnf10307.459 csg862.281 med221.361

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik