1 | lm|desertorem asiae|lm ut 'exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?' unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit 'me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem'. sane 'aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam' ponenda est mora, ut postea inferatur 'desertorem Asiae'; potest enim videri non ita instituisse Turnus orationem praedicto 'Dardanium', ut inferret 'desertorem', sed 'regem'; verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse. |
2 | lm|sedeant spectentque latinlm ductus est, ut diximus supra: pollicetur enim se singulari certamine dimicare velle, cum nolit: nam dicens 'sedeant spectentque' latenter eos ignaviae arguit, quod solus, omnibus quiescentibus, dimicet: quam rem plenius sequens indicat versus 'et solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam. alii 'crimen commune', id est omnium Latinorum. et 'crimen' ait quod Troiani in Italia consederunt. |