monumenta.ch > Servius > 6
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 5 <<<     >>> Versus 7

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 6

1 lm|tum demum|lm novissime, id est postquam fuerit vulnere lacessitus: haec enim leonum natura est, ut nisi lacessiti irasci nequeant.
2 lm|movet|lm autem
3 lm|arma|lm vires suas experitur: nam arma sunt uniuscuiusque rei possibilitas, unde est 'et quaerere conscius arma', id est dolos. est autem 'movet arma' etiam translatio ab hominibus, qui cum hostem petunt, arma movere dicuntur: sic alibi de tauro 'signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem'.
4 lm|gaudetque|lm spe ultionis. et dicendo 'gaudet' alacritatem voluit leonis exprimere gaudii verbo. ceterum nulli ferarum vel pecudum iste sensus adponitur.
Servius HOME

bav1646.427 bnf7761.70 bnf7959.244 bnf7960.194 bnf10307.459 csg862.278 med221.360

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik