1 | lm|se signari oculis|lm propter illud quod post dicturus est 'in te ora Latini, in te oculos referunt'. modo autem 'signari' significari est, ut quod esset silentio ambiguum oculis confirmaretur, sine dubio eorum a quibus coactus promiserat. |
2 | lm|vltro|lm aut 'insuper', aut 'antequam aliquis exposcat'. et bene ducis dignitatem servavit, ut non ideo faceret, quia quidam reposcebant, sed sua sponte accenderetur in proelium. |