monumenta.ch > Servius > 896
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 895 <<<     >>> Versus 897

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 896

1 lm|saevissimus implet nuntius|lm ut etiam supra diximus, 'nuntius' est qui nuntiat, 'nuntium' quod nuntiatur, secundum quod nunc nec de femina, nec de re quae nuntiatur, procedit 'nuntius': unde multi volunt alium nuntium intellegi, Accam vero postea venisse. sed melius est, ut 'nuntius' de Acca dictum intellegamus. novimus enim poni aliqua in subauditione quae ex aperto dicere non debemus, ut 'nec dextrae erranti deus afuit', cum necesse sit ut aut Iunonem, aut Allecto intellegamus: item Sallustius 'prima quae forte venientes exciperet', cum de insidiis loqueretur, quas numeri tantum pluralis esse plus quam manifestum est.
Servius HOME

bav1646.426 bnf7959.244 bnf7960.194 bnf10307.458 csg862.276 med221.360 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik