monumenta.ch > Servius > 886
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 885 <<<     >>> Versus 887

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 886

1 lm|defendentum|lm ideo 'defendentum' et 'ruentum', quia ad masculinum retulit, et 'hi defendentes' facit, quod et de feminino dicimus: si autem de neutro loquamur, 'defendentium' dicamus necesse est, quia 'haec defendentia' facit et, ut supra dixi, genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet. quod si forte minorem eum aliquando invenerimus, metri necessitate fit, et incipit iam pathos esse, non declinatio. non nulli ergo in his nominibus genetivum corruptum pro integro accipiunt.
Servius HOME

bav1646.426 bnf7959.244 bnf7960.194 bnf10307.458 csg862.275 med221.360 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik