1 | lm|volucrem sagittam|lm proprie: quia sagittis pennae adglutinantur. |
2 | lm|threissa|lm propter Amazonas. et hanc Vergilius non ita finxit, ut Tarpeiam et ceteras, sed proprio nomine videtur induxisse: Graeci enim tradunt ἀμαλλοφόρους ex Hyperboreis, qui et ipsi sunt Thraces, ad Latonam venisse: hanc et Hecaergon Apollinem et Dianam educasse, ut etiam ex cognominibus deorum, cum illa Opis et hic Hecaergos appellatur, agnoscitur: quod supra plenius dictum est. |