1 | lm|conata lacessere teucros|lm propter illud 'bellum inportunum cives cum gente deorum'. |
2 | lm|heu|lm autem doloris exclamatio est. |
3 | lm|crudele luisti supplicium|lm iuris verbo usus est. 'luere' enim debere dicitur qui pecuniam solvit: quod hic usurpatum est in capitis poenam. quidam huius loci longam expositionem tradunt: Volscos a Volscatibus Hylinis originem ducere, †exclytas autem, inter quos Amazones sunt, regionem Illyricam incolere. luisse ergo supplicium Camillam dicunt, quae adversum Troianos arma tulerit, quibus maiores eius auxilium constat tulisse, id est Penthesileam. |