1 | lm|et captum leto posuit caput|lm cum dicit 'caput' ostendit operam consecratam, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur; quod facilius potest morte contingere, sicut supra dictum est. |
2 | lm|arma relinquens|lm alii 'arma relinquunt' legunt. Probus hypallagen vult esse vel contrarium, ut ipsa relinquat. alii 'arma relinquunt' cum laude dictum accipiunt, id est illa decidebant e manibus Camillae exanimis. |