monumenta.ch > Servius > 585 > 830 > 801
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 801

1 lm|nihil|lm non.
2 lm|neque auras nec sonitus memor|lm haec est antiqua lectio; namque apud maiores trahebatur interdum a Graeco genetivus singularis. hinc est et 'paterfamilias' et 'materfamilias', quae duo tantum nomina remanserunt: nam nec 'huius auras' dicimus, nec 'huius custodias' secundum Sallustium, qui ait 'castella custodias thesaurorum' pro 'custodiae': ita enim etiam Asper intellegit, licet alii 'custodias' accusativum velint. sane 'paterfamilias' et 'materfamilias' quando dicimus, 'familias' indeclinabile est. si autem 'pater familiae' dicere voluerimus, iam non erit nomen, sed locutio, et 'familiae' erit dativus; nam 'pater mihi est' dicimus: Terentius 'natura tu illi pater es, consiliis ego'. multi tamen volunt in numero plurali nomen utrumque declinari, ut dicamus 'hi patres familiae, horum patrum familiarum'.
Servius HOME

bav1646.425 bnf7959.243 bnf7960.194 bnf10307.457 csg862.271 med221.359 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik