monumenta.ch > Servius > 516 > 430 > 785
    >>> Versus 786

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 785

1 lm|summe deum|lm ex affectu colentis dicitur: nam Iuppiter summus est.
2 lm|sancti custos soractis apollo|lm Soractis mons est Hirpinorum in Flaminia conlocatus. in hoc autem monte cum aliquando Diti patri sacrum persolveretur - nam diis manibus consecratus est - subito venientes lupi exta de igni rapuerunt. quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret: et exinde est orta pestilentia, quia fuerant lupos secuti. de qua responsum est, posse eam sedari, si lupos imitarentur, id est rapto viverent. quod postquam factum est, dicti sunt ipsi populi Hirpi Sorani: nam lupi Sabinorum lingua vocantur hirpi. Sorani vero a Dite: nam Ditis pater Soranus vocatur: quasi lupi Ditis patris. unde memor rei Vergilius Arruntem paulo post comparat lupo, quasi Hirpinum Soranum.
Servius HOME

bav1646.424 bnf7959.243 bnf7960.193 bnf10307.457 csg862.269 med221.358 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik