monumenta.ch > Servius > 770
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 769 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 770

1 lm|quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat|lm catafractum eum fuisse significat. catafracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferro muniti sunt, et equos similiter munitos habent: de quibus Sallustius 'equis paria operimenta erant, †quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant', nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus. 'in plumam' vero est in similitudinem plumae, ut 'excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum', id est in antri similitudinem. sane sciendum quod ipsos equites catafractos dicimus: Sallustius 'et sequebantur equites catafracti'.
2 lmn plumam|lm pluma est in armatura ubi lamina in laminam se indit.
Servius HOME

bav1646.424 bnf7959.243 bnf7960.193 bnf10307.457 csg862.268 med221.358 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik