monumenta.ch > Servius > 438 > 762
    >>> Versus 763

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 762

1 lm|qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac arruns subit|lm ut etiam supra diximus, ita poeta loquitur, ut aliquibus locis det suspicionem, quod Arruns de Turni partibus fuerit: namque et in Camillam impetum facit, et cum ipsa rursus recedit: quod nisi de socio non procedit. Donatus etiam dicit, esse manifestum signum socium ei fuisse, quod Apollinem Soractis invocat montis, de quo Turno auxilia constat venisse: licet possit fieri, ut alterius loci homo alterius loci invocet numen. item ad argumentum vocat 'patrias remeabo inglorius urbes': quod etiam de hoste procedit, nam superare feminam nullam constat esse virtutem: aut quia nec gloriari poterat, si Camillam earundem partium occidisset, ut, quod supra dictum est, videatur eam invidia peremisse, quod viris praeripiat gloriam et sola nobiliter pugnet Camilla.
Servius HOME

bav1646.424 bnf7959.243 bnf7960.193 bnf10307.457 csg862.267 med221.358 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik