1 | lm|dereptumque ab equo dextra complectitur hostem|lm hoc de historia tractum est: namque Gaius Iulius Caesar, cum dimicaret in Gallia et ab hoste raptus equo eius portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait 'caesar, caesar', quod Gallorum lingua 'dimitte' significat: et ita factum est ut dimitteretur. hoc autem ipse Caesar in ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem. est et alia huius rei historia: Varro enim cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus Varro sit appellatus, in Illyrico hostem, Varronem nomine, quod rapuerat et ad suos portaverat, ex insigni facto vocabulum meruisse. |