monumenta.ch > Servius > 732
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 731 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 732

1 lm|quis metus|lm dolentis, non interrogantis: id est qualis, quantus, qui viros etiam feminam timere compellit? unde paulo post 'quae tanta animis ignavia venit? femina palantes agit'.
2 lm|o numquam doliturlm id est stulti: stultus enim est quisquis iniuria non movetur. et bene 'numquam', siquidem antea saevitiam Mezentii pertulerunt nec se ulti sunt, nunc praebent terga mulieri et ne hinc quidem commoventur dolore. non nulli tamen 'dolorem' studii alicuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum tradunt, ut Graeci πόνον appellant.
Servius HOME

bav1646.423 bnf7959.242 bnf7960.193 bnf10307.456 csg862.265 med221.358 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik