monumenta.ch > Servius > 856 > 715
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 714 <<<     >>> Versus 716

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 715

1 lm|vane ligus|lm aut fallax, aut inaniter iactans: nam 'vanos' stultos posteriores dicere coeperunt. inde tractum est etiam in neotericis: Iuvenalis sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni. quid autem hoc loco 'vane' significet, sequentia demonstrant 'frustraque animis elate superbis'. possumus tamen hic et mendacem verius accipere, quia ait 'dum fallere fata sinebant' et 'nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno': Nigidius de terris 'nam et Ligures, qui Appenninum tenuerunt, latrones, insidiosi, fallaces, mendaces', Cato originum cum de Liguribus loqueretur 'sed ipsi, unde oriundi sunt, exacta memoria inliterati mendacesque sunt et vera minus meminere'. sane subito, ut solet, ad characterem dramaticum transit: neque enim ostendit Camillam loqui coepisse.
Servius HOME

bav1646.423 bnf7959.242 bnf7960.193 bnf10307.456 csg862.264 med221.357 uldBPL52.114