monumenta.ch > Servius > 661
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 660 <<<     >>> Versus 662

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 661

1 lm|hippolyten|lm haec Amazonum fuit regina, cui victae Hercules balteum sustulit. huius filia fuit Antiopa, quam Theseus rapuit, unde Hippolytus.
2 lm|martia|lm aut bellicosa, aut Martis filia. quae ab Achille occisa ac mortua adamata est: ut non nulli vero adserunt, cum Achille concubuit, et ex eo Caystrum filium edidit, ex quo flumen Lydiae ita appellatur.
3 lm|refert|lm autem aut addita est praepositio 're', id est 'fert', aut mutata pro 'infert'.
Servius HOME

bav1646.422 bnf7959.242 bnf7960.192 bnf10307.455 csg862.260 med221.357 uldBPL52.114